monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26 > sectio 22 > Ecclesiastes, 9 > bnf17226.34 > sectio 9 > sectio 33 > sectio 367 > bnf16714.29 > sectio 251 > sectio 7 > sectio 533 > Lucas, 1 > bnf14764.38 > Psalmi, 118 > bnf8260.61 > Psalmi, 138 > bsbClm6299.265 > sectio 6 > csg75.805 > Lucas, 21 > sectio 295 > ad Titum, 1 > Isaias, 54 > Psalmi, 61 > Proverbia, 4 > sectio 10 > sectio 54 > sectio 3 > csg48.120 > sectio 7 > sectio 18 > Lucas, 16 > sectio 10 > bnf17226.89 > 34
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXXIII.De Wandalorum regum serie in Africa per annos fere centum, utque Belisarius de Gilimere Constantinopolim adducto triumpharit, et Africa rursum imperio Romano adiecta fuerit. Item de Valiae morte. <<<     >>> XXXV.De Attilae regis Hunnorum patre, fratribus, deque ipsius statura, forma, et moribus. Item de gladio Martis, quem ipse usurpavit. Locus insignis e Prisco historico.

CAPUT XXXIV.Theodericus quintus Vesegotharum rex. In hunc Romani cum auxiliaribus Hunnis rupta pace exercitum ducunt. Foedera firmantur. Attila pacatur. Item de Attilae aula. SHOW APPARATUS

1 Defuncto Valia, ut superius quod diximus repetamus, qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodericus successit in regno: homo summa moderatione compositus, animi corporisque virilitate abundans. Contra quem, Theodosio et Festo consulibus, pace rupta, Romani Hunnis auxiliaribus secum iunctis, in Gallias arma moverunt.
2 Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, quae cum Caina comite Constantinopolim se foederasset. Aetius ergo patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe progenitus, in Dorostena civitate, a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, reipublicae Romanae singulariter natus, qui superbiam Suevorum Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano imperio coegisset.
3 Hunnis quoque auxiliariis Litorio ductante, contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum; diuque ex utraque parte acie ordinata, cum utrique fortes, et neuter firmior esset, datis dextris, in pristinam concordiam redierunt; foedereque firmato, ab alterutro fida pace peracta, recessit uterque. Qua pacatur Attila Hunnorum omnium dominus, et pene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa inter omnes gentes claritate mirabilis.
4 Ad quem in legationem remissus a Theodosio iuniore Priscus, tali voce inter alia refert.
5 Ingentia siquidem flumina, id est, Tysiam, Tibisiamque, et Driccam transeuntes, venimus in locum illum ubi dudum Vidicula, Gothorum fortissimus, Sarmatum dolo occubuit. Indeque non longe ad vicum in quo rex Attila morabatur accessimus: vicum, inquam, ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata reperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intento posset iunctura tabularum comprehendi.
6 Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni decore dispositas. Area vero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae regis barbariam totam tenentis: haec captis civitatibus habitacula praeponebat.